monumenta.ch > Hieronymus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 73, 8
Considerandum quoque est, quod Abrahae a caede hostium revertenti; quos persecutus est usque Dan , quae hodie Paneas appellatur; non devia Ierusalem, sed oppidum metropoleos Sichem, in itinere fuerit: de quo in Evangelio quoque legimus: Erat autem Ioannes baptizans in Ennon, iuxta Salim, quia aquae erant multae ibi . Nec refert, utrum Salem, an Salim nominetur, cum vocalibus in medio litteris perraro utantur Hebraei, et pro voluntate lectorum, ac varietate, regionem eadem verba diversis sonis atque accentibus proferantur.